

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 4: Versus 12
Cum autem audisset.[RAB.]Hic Matthaeus, sicut Marcus et Lucas, praetermittit primum adventum Domini in Galilaeam, postquam, etc.,usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus.Et iterum:Nondum Joannes missus erat in carcerem.Joannes,etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius praedicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis.In Galilaeam.Duae sunt Galilaeae: una dicitur Judaeorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.